- POLIA Gemma
- POLIA GemmaGraece πολὰ, a canitie, cui similis erat, dicta est. Nam πολιοὶ, cani, et πολὶα, canities, senectus. De ea Plin. l. 37. c. 11. Polia caniciem quandam inducit sardio, eandem rariorem nigro spartepolies. Nempe radicem vel fundum habet colore sardii vel sardae gemmae, i. e. rucrum cui inducta est canities quaedam. Eandem porro caniciem, sed rariorem, non rubrô, sed nigrô, inductam et impositam habet, ideoque σπαρτοπόλιος appellatur, i. e. canis sparsa: Graeci enim σπαρτοπολίους appellant homines, qui non penitus sunt canô capite, sed quibus intermixti cum nigris cani, qui caput aspersum canis habent. Aliter μιζοπόλιοι, Hesychio ὀλιγοπόλιοι. Sic in perso nis Tragicis senex fuit, qui dicebatur λευκὸς, qui totus erat canus. Pollux, ὁ δὲ λευκὸς ἀνὴρ παῤ μὲν ἐςτὶ πολιός. At σπαρτοπόλιος, mixtos habebat nigros canis. Idem ὅγε μὴν σπαρτοπόλιος, δηλοῖ τὴν τῶν πολιῶν φύςιν. Inducta itaque canities nigrae aut rubrae gemmae, quae in summitate canitiem habet inspersam; quemadmodum in Sardonyche unguis humani color, velut carni, h. e. rubro impositus intelligitur. Vide Salmas. ad Solin. p. 765. et seqq. alibique, ubi Medicum quendam Italum, κορςοειδῆ, πολιὰν et σπαρτοπόλιον gemmas, de lapide Carystio, ex quo mantelia texebantur, quae igni non absumerentur, accipiendas contendentem, refellit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.